monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33 > 2 > tblHarleyMS1775.17v > 41 > 34 > 38 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509) <<<     >>> XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Digna est constructio civitatis, in qua se commendet cura regalis, quia laus est temporum reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis adquiritur et bellorum necessitas praeeavetur.2 Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis verius possidebit, cum hoc utilitati suae civitatis indulserit.3 Quid est enim gratius quam videre crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur.4 et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.136